Mark · 7
Verses
⋯
Individual passages
1. Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes...2. Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus...3. Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non...4. et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt,...5. et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui ...6. At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vob...7. in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.8. Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, b...9. Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut trad...10. Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Q...11. Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (...12. et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,13. rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidis...14. Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et...15. Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coin...16. Si quis habet aures audiendi, audiat.17. Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipul...18. Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis...19. quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in seces...20. Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.21. Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, ad...22. furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, b...23. Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.24. Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus ...25. Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiri...26. Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum...27. Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bon...28. At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catel...29. Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.30. Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lec...31. Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Ga...32. Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut impo...33. Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in au...34. et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quo...35. Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum ling...36. Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipieba...37. et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et s...Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
This passage has not yet been translated.
Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
This passage has not yet been translated.
Pharisæi enim, et omnes Judæi, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
This passage has not yet been translated.
et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quæ tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et æramentorum, et lectorum :
This passage has not yet been translated.
et interrogabant eum pharisæi et scribæ : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
This passage has not yet been translated.
At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
This passage has not yet been translated.
in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et præcepta hominum.
This passage has not yet been translated.
Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
This passage has not yet been translated.
Et dicebat illis : Bene irritum facitis præceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
This passage has not yet been translated.
Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
This passage has not yet been translated.
Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
This passage has not yet been translated.
et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
This passage has not yet been translated.
rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
This passage has not yet been translated.
Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
This passage has not yet been translated.
Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quæ de homine procedunt illa sunt quæ communicant hominem.
This passage has not yet been translated.
Si quis habet aures audiendi, audiat.
This passage has not yet been translated.
Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
This passage has not yet been translated.
quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
This passage has not yet been translated.
Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
This passage has not yet been translated.
Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
This passage has not yet been translated.
furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
This passage has not yet been translated.
Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
This passage has not yet been translated.
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
This passage has not yet been translated.
Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
This passage has not yet been translated.
Erat enim mulier gentilis, Syrophœnissa genere. Et rogabat eum ut dæmonium ejiceret de filia ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
This passage has not yet been translated.
At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit dæmonium a filia tua.
This passage has not yet been translated.
Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.
This passage has not yet been translated.
Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilææ inter medios fines Decapoleos.
This passage has not yet been translated.
Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
This passage has not yet been translated.
Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
This passage has not yet been translated.
et suspiciens in cælum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
This passage has not yet been translated.
Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant :
This passage has not yet been translated.
et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.
This passage has not yet been translated.