Matthew · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem...2. Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui...3. Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Barthol...4. Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.5. Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gen...6. sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.7. Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.8. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ...9. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zoni...10. non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque...11. In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, inte...12. Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.13. Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super e...14. Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestro...15. Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrh...16. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo pr...17. Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et i...18. et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium...19. Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loqua...20. non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, ...21. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et in...22. et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem persever...23. Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. ...24. Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :25. sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut...26. Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revel...27. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aur...28. Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non pos...29. Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet s...30. Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.31. Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.32. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ...33. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum cora...34. Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non ve...35. veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adv...36. et inimici hominis, domestici ejus.37. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : e...38. Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.39. Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit anim...40. Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum q...41. Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ ac...42. Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ f...Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
This passage has not yet been translated.
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,
This passage has not yet been translated.
Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,
This passage has not yet been translated.
Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
This passage has not yet been translated.
Hos duodecim misit Jesus, præcipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :
This passage has not yet been translated.
sed potius ite ad oves quæ perierunt domus Israël.
This passage has not yet been translated.
Euntes autem prædicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum cælorum.
This passage has not yet been translated.
Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite : gratis accepistis, gratis date.
This passage has not yet been translated.
Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :
This passage has not yet been translated.
non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.
This passage has not yet been translated.
In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.
This passage has not yet been translated.
Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
This passage has not yet been translated.
Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
This passage has not yet been translated.
Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
This passage has not yet been translated.
Amen dico vobis : Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
This passage has not yet been translated.
Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :
This passage has not yet been translated.
et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
This passage has not yet been translated.
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :
This passage has not yet been translated.
non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
This passage has not yet been translated.
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :
This passage has not yet been translated.
et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
This passage has not yet been translated.
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
This passage has not yet been translated.
Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :
This passage has not yet been translated.
sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?
This passage has not yet been translated.
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.
This passage has not yet been translated.
Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, prædicate super tecta.
This passage has not yet been translated.
Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
This passage has not yet been translated.
Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
This passage has not yet been translated.
Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
This passage has not yet been translated.
Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
This passage has not yet been translated.
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
This passage has not yet been translated.
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est.
This passage has not yet been translated.
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :
This passage has not yet been translated.
veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :
This passage has not yet been translated.
et inimici hominis, domestici ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
This passage has not yet been translated.
Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
This passage has not yet been translated.
Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
This passage has not yet been translated.
Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
This passage has not yet been translated.
Qui recipit prophetam in nomine prophetæ, mercedem prophetæ accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
This passage has not yet been translated.
Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquæ frigidæ tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
This passage has not yet been translated.