Matthew · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :2. Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non...3. Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini ...4. Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matr...5. Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus...6. et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum...7. Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :8. Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.9. Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.10. Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.11. Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ...12. Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharis...13. At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit P...14. Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæ...15. Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.16. At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?17. Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit...18. Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant...19. de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, ...20. hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus man...21. Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.22. Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dice...23. Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus roga...24. Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ p...25. At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.26. Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et m...27. At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis q...28. Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tu...29. Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et as...30. Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos...31. ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos amb...32. Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turb...33. Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tant...34. Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : S...35. Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.36. Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit...37. Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fr...38. Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra pa...39. Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribæ et pharisæi, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
This passage has not yet been translated.
Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
This passage has not yet been translated.
Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
This passage has not yet been translated.
et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
This passage has not yet been translated.
Hypocritæ, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
This passage has not yet been translated.
Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.
This passage has not yet been translated.
Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.
This passage has not yet been translated.
Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
This passage has not yet been translated.
Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
This passage has not yet been translated.
Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisæi audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
This passage has not yet been translated.
At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur.
This passage has not yet been translated.
Sinite illos : cæci sunt, et duces cæcorum ; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
This passage has not yet been translated.
At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
This passage has not yet been translated.
Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
This passage has not yet been translated.
Quæ autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
This passage has not yet been translated.
de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ :
This passage has not yet been translated.
hæc sunt, quæ coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
This passage has not yet been translated.
Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
This passage has not yet been translated.
Et ecce mulier chananæa a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a dæmonio vexatur.
This passage has not yet been translated.
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israël.
This passage has not yet been translated.
At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
This passage has not yet been translated.
Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
This passage has not yet been translated.
At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quæ cadunt de mensa dominorum suorum.
This passage has not yet been translated.
Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
This passage has not yet been translated.
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ : et ascendens in montem, sedebat ibi.
This passage has not yet been translated.
Et accesserunt ad eum turbæ multæ, habentes secum mutos, cæcos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
This passage has not yet been translated.
ita ut turbæ mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, cæcos videntes : et magnificabant Deum Israël.
This passage has not yet been translated.
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
This passage has not yet been translated.
Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
This passage has not yet been translated.
Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
This passage has not yet been translated.
Et præcepit turbæ ut discumberent super terram.
This passage has not yet been translated.
Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
This passage has not yet been translated.
Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
This passage has not yet been translated.
Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
This passage has not yet been translated.
Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.
This passage has not yet been translated.