Matthew · 21
Verses
⋯
Individual passages
1. Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad...2. dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim ...3. et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus...4. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est pe...5. Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens...6. Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.7. Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos ves...8. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii au...9. turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, d...10. Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, di...11. Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.12. Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes...13. et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabi...14. Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.15. Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fe...16. et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit ei...17. Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ...18. Mane autem revertens in civitatem, esuriit.19. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihi...20. Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continu...21. Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habuerit...22. Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.23. Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem princi...24. Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermo...25. Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At ill...26. Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis...27. Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse :...28. Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et...29. Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia mo...30. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens...31. quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. D...32. Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ...33. Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavi...34. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos a...35. Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium ...36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis ...37. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur ...38. Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hær...39. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.40. Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?41. Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis ...42. Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem q...43. Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur...44. Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super que...45. Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ej...46. Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prop...Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
This passage has not yet been translated.
dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
This passage has not yet been translated.
et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
This passage has not yet been translated.
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
This passage has not yet been translated.
Dicite filiæ Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.
This passage has not yet been translated.
Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
This passage has not yet been translated.
Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
This passage has not yet been translated.
Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
This passage has not yet been translated.
turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
This passage has not yet been translated.
Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?
This passage has not yet been translated.
Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
This passage has not yet been translated.
Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
This passage has not yet been translated.
et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
This passage has not yet been translated.
Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.
This passage has not yet been translated.
Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
This passage has not yet been translated.
et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
This passage has not yet been translated.
Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
This passage has not yet been translated.
Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
This passage has not yet been translated.
Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
This passage has not yet been translated.
Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
This passage has not yet been translated.
Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
This passage has not yet been translated.
Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?
This passage has not yet been translated.
Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
This passage has not yet been translated.
Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
This passage has not yet been translated.
Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.
This passage has not yet been translated.
Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
This passage has not yet been translated.
Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.
This passage has not yet been translated.
Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
This passage has not yet been translated.
quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
This passage has not yet been translated.
Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
This passage has not yet been translated.
Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
This passage has not yet been translated.
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
This passage has not yet been translated.
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
This passage has not yet been translated.
Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
This passage has not yet been translated.
Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
This passage has not yet been translated.
Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?
This passage has not yet been translated.
Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
This passage has not yet been translated.
Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
This passage has not yet been translated.
Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
This passage has not yet been translated.
Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
This passage has not yet been translated.
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
This passage has not yet been translated.
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.
This passage has not yet been translated.