Matthew · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :2. Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptia...3. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.4. Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce pr...5. Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, al...6. reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos oc...7. Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus sui...8. Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invi...9. ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate a...10. Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos inven...11. Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi homin...12. Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nu...13. Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mi...14. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.15. Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.16. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magis...17. dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?18. Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hy...19. ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.20. Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?21. Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæ...22. Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.23. In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse r...24. dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non...25. Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, ...26. Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.27. Novissime autem omnium et mulier defuncta est.28. In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim h...29. Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scriptu...30. In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt...31. De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est ...32. Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est D...33. Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.34. Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis,...35. et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :36. Magister, quod est mandatum magnum in lege ?37. Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ...38. Hoc est maximum, et primum mandatum.39. Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.40. In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.41. Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,42. dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Di...43. Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :44. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam in...45. Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?46. Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisqu...Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
This passage has not yet been translated.
Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
This passage has not yet been translated.
Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
This passage has not yet been translated.
Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
This passage has not yet been translated.
Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
This passage has not yet been translated.
reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
This passage has not yet been translated.
Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
This passage has not yet been translated.
Tunc ait servis suis : Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
This passage has not yet been translated.
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
This passage has not yet been translated.
Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
This passage has not yet been translated.
Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
This passage has not yet been translated.
Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.
This passage has not yet been translated.
Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
This passage has not yet been translated.
Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
This passage has not yet been translated.
Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
This passage has not yet been translated.
Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
This passage has not yet been translated.
dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
This passage has not yet been translated.
Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
This passage has not yet been translated.
ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
This passage has not yet been translated.
Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?
This passage has not yet been translated.
Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.
This passage has not yet been translated.
Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
This passage has not yet been translated.
In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
This passage has not yet been translated.
Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
This passage has not yet been translated.
Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
This passage has not yet been translated.
Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
This passage has not yet been translated.
In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
This passage has not yet been translated.
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
This passage has not yet been translated.
De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
This passage has not yet been translated.
Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
This passage has not yet been translated.
Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
This passage has not yet been translated.
Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :
This passage has not yet been translated.
et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
This passage has not yet been translated.
Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
This passage has not yet been translated.
Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
This passage has not yet been translated.
Hoc est maximum, et primum mandatum.
This passage has not yet been translated.
Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
This passage has not yet been translated.
In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
This passage has not yet been translated.
Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
This passage has not yet been translated.
dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
This passage has not yet been translated.
Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
This passage has not yet been translated.
Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
This passage has not yet been translated.
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
This passage has not yet been translated.
Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
This passage has not yet been translated.