Matthew · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,2. dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.3. Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secu...4. Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in hu...5. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilat...6. Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in ...7. et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.8. Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester,...9. Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pat...10. Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.11. Qui major est vestrum, erit minister vester.12. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaveri...13. Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis re...14. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos vi...15. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et...16. Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per tem...17. Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod...18. Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem ...19. Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?20. Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super...21. Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui ...22. et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet ...23. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, ...24. Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.25. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod defo...26. Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsid...27. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepu...28. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus aute...29. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchr...30. et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non esse...31. itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum,...32. Et vos implete mensuram patrum vestrorum.33. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?34. Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas...35. ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est supe...36. Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.37. Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, q...38. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.39. Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Bened...Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
This passage has not yet been translated.
dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.
This passage has not yet been translated.
Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
This passage has not yet been translated.
Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
This passage has not yet been translated.
Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
This passage has not yet been translated.
Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
This passage has not yet been translated.
et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
This passage has not yet been translated.
Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
This passage has not yet been translated.
Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.
This passage has not yet been translated.
Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
This passage has not yet been translated.
Qui major est vestrum, erit minister vester.
This passage has not yet been translated.
Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
This passage has not yet been translated.
Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
This passage has not yet been translated.
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
This passage has not yet been translated.
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.
This passage has not yet been translated.
Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
This passage has not yet been translated.
Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
This passage has not yet been translated.
Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
This passage has not yet been translated.
Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?
This passage has not yet been translated.
Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.
This passage has not yet been translated.
Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
This passage has not yet been translated.
et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
This passage has not yet been translated.
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.
This passage has not yet been translated.
Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
This passage has not yet been translated.
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
This passage has not yet been translated.
Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
This passage has not yet been translated.
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
This passage has not yet been translated.
Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
This passage has not yet been translated.
Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
This passage has not yet been translated.
et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
This passage has not yet been translated.
itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
This passage has not yet been translated.
Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
This passage has not yet been translated.
Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?
This passage has not yet been translated.
Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
This passage has not yet been translated.
ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
This passage has not yet been translated.
Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.
This passage has not yet been translated.
Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
This passage has not yet been translated.
Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
This passage has not yet been translated.
Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.
This passage has not yet been translated.