Matthew · 24
Verses
⋯
Individual passages
1. Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ej...2. Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen d...3. Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum disc...4. Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :5. multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus ...6. Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne ...7. consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt p...8. hæc autem omnia initia sunt dolorum.9. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis...10. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio ha...11. Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.12. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :13. qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.14. Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in test...15. Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a...16. tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :17. et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :18. et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.19. Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !20. Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :21. erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mun...22. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis ca...23. Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic ...24. Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt sign...25. Ecce prædixi vobis.26. Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; E...27. Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidente...28. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.29. Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitu...30. et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangen...31. Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabu...32. Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus te...33. ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.34. Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omni...35. Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.36. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nis...37. Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :38. sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibente...39. et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita ...40. Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.41. Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.42. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.43. Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora ...44. Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius homi...45. Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit d...46. Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit s...47. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.48. Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit ...49. et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat c...50. veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua...51. et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic er...Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
This passage has not yet been translated.
Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?
This passage has not yet been translated.
Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
This passage has not yet been translated.
multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
This passage has not yet been translated.
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :
This passage has not yet been translated.
consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :
This passage has not yet been translated.
hæc autem omnia initia sunt dolorum.
This passage has not yet been translated.
Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
This passage has not yet been translated.
Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
This passage has not yet been translated.
Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
This passage has not yet been translated.
Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
This passage has not yet been translated.
qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
This passage has not yet been translated.
Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
This passage has not yet been translated.
tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :
This passage has not yet been translated.
et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
This passage has not yet been translated.
et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
This passage has not yet been translated.
Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
This passage has not yet been translated.
Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
This passage has not yet been translated.
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
This passage has not yet been translated.
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
This passage has not yet been translated.
Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
This passage has not yet been translated.
Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
This passage has not yet been translated.
Ecce prædixi vobis.
This passage has not yet been translated.
Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
This passage has not yet been translated.
Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
This passage has not yet been translated.
Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :
This passage has not yet been translated.
et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
This passage has not yet been translated.
Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
This passage has not yet been translated.
Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :
This passage has not yet been translated.
ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
This passage has not yet been translated.
Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
This passage has not yet been translated.
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
This passage has not yet been translated.
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
This passage has not yet been translated.
Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :
This passage has not yet been translated.
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
This passage has not yet been translated.
et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
This passage has not yet been translated.
Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
This passage has not yet been translated.
Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
This passage has not yet been translated.
Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
This passage has not yet been translated.
Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
This passage has not yet been translated.
Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
This passage has not yet been translated.
Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
This passage has not yet been translated.
Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
This passage has not yet been translated.
Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
This passage has not yet been translated.
Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :
This passage has not yet been translated.
et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :
This passage has not yet been translated.
veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :
This passage has not yet been translated.
et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.
This passage has not yet been translated.