Matthew · 28
Verses
⋯
Individual passages
1. Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Ma...2. Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini desc...3. erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.4. Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt v...5. Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos ...6. Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte l...7. Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce...8. Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, curr...9. Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem acces...10. Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus...11. Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civit...12. Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copios...13. dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furat...14. Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et secu...15. At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divu...16. Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi con...17. Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omni...19. euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Pa...20. docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce e...Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
This passage has not yet been translated.
Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
This passage has not yet been translated.
erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
This passage has not yet been translated.
Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
This passage has not yet been translated.
Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
This passage has not yet been translated.
Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.
This passage has not yet been translated.
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
This passage has not yet been translated.
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
This passage has not yet been translated.
Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilæam ; ibi me videbunt.
This passage has not yet been translated.
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.
This passage has not yet been translated.
Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
This passage has not yet been translated.
dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
This passage has not yet been translated.
Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
This passage has not yet been translated.
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
This passage has not yet been translated.
Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
This passage has not yet been translated.
Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
This passage has not yet been translated.
Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :
This passage has not yet been translated.
euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
This passage has not yet been translated.
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
This passage has not yet been translated.