Matthew · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in dese...2. et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.3. Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : V...4. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et ...5. Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio ...6. et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.7. Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad ...8. Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.9. Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico ...10. Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arb...11. Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post...12. Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et...13. Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizar...14. Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizar...15. Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet ...16. Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce ap...17. Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in...In diebus autem illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ,
This passage has not yet been translated.
et dicens : Pœnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum.
This passage has not yet been translated.
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus.
This passage has not yet been translated.
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustæ, et mel silvestre.
This passage has not yet been translated.
Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judæa, et omnis regio circa Jordanem ;
This passage has not yet been translated.
et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
This passage has not yet been translated.
Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
This passage has not yet been translated.
Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ.
This passage has not yet been translated.
Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
This passage has not yet been translated.
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
This passage has not yet been translated.
Ego quidem baptizo vos in aqua in pœnitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
This passage has not yet been translated.
Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
This passage has not yet been translated.
Tunc venit Jesus a Galilæa in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
This passage has not yet been translated.
Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?
This passage has not yet been translated.
Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
This passage has not yet been translated.
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
This passage has not yet been translated.
Et ecce vox de cælis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
This passage has not yet been translated.