Matthew · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi...2. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hy...3. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid facia...4. ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt ...5. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagog...6. Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso osti...7. Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim...8. Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus...9. Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctif...10. Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.11. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,12. et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debito...13. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.14. Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobi...15. Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet...16. Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Ex...17. Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,18. ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in absc...19. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et t...20. Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, n...21. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.22. Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit si...23. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebros...24. Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebi...25. Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducet...26. Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, ne...27. Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam c...28. Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri...29. Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coope...30. Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mitti...31. Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut ...32. hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia ...33. Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omn...34. Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies s...Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.
This passage has not yet been translated.
Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
This passage has not yet been translated.
Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :
This passage has not yet been translated.
ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
This passage has not yet been translated.
Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
This passage has not yet been translated.
Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
This passage has not yet been translated.
Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
This passage has not yet been translated.
Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
This passage has not yet been translated.
Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.
This passage has not yet been translated.
Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.
This passage has not yet been translated.
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
This passage has not yet been translated.
et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
This passage has not yet been translated.
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.
This passage has not yet been translated.
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.
This passage has not yet been translated.
Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
This passage has not yet been translated.
Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
This passage has not yet been translated.
Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
This passage has not yet been translated.
ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
This passage has not yet been translated.
Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi ærugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.
This passage has not yet been translated.
Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
This passage has not yet been translated.
Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
This passage has not yet been translated.
Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
This passage has not yet been translated.
Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt : ipsæ tenebræ quantæ erunt ?
This passage has not yet been translated.
Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.
This passage has not yet been translated.
Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
This passage has not yet been translated.
Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
This passage has not yet been translated.
Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
This passage has not yet been translated.
Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
This passage has not yet been translated.
Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
This passage has not yet been translated.
Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei ?
This passage has not yet been translated.
Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
This passage has not yet been translated.
hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
This passage has not yet been translated.
Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et hæc omnia adjicientur vobis.
This passage has not yet been translated.
Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.
This passage has not yet been translated.