Matthew · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset...2. et aperiens os suum docebat eos dicens :3. Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.4. Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.5. Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.6. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.7. Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.8. Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.9. Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.10. Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ...11. Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, ...12. gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cæ...13. Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ...14. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,15. neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super c...16. Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestr...17. Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non v...18. Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota un...19. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit ...20. Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus qu...21. Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem oc...22. Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, re...23. Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris ...24. relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliar...25. Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne...26. Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.27. Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.28. Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad conc...29. Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projic...30. Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice...31. Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei lib...32. Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, e...33. Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : re...34. Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia...35. neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Je...36. neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum a...37. Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his a...38. Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.39. Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te perc...40. et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam toll...41. et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.42. Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.43. Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habe...44. Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite h...45. ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suu...46. Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebiti...47. Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facit...48. Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfe...Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
This passage has not yet been translated.
et aperiens os suum docebat eos dicens :
This passage has not yet been translated.
Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
This passage has not yet been translated.
Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
This passage has not yet been translated.
Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.
This passage has not yet been translated.
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
This passage has not yet been translated.
Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
This passage has not yet been translated.
Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.
This passage has not yet been translated.
Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
This passage has not yet been translated.
Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum cælorum.
This passage has not yet been translated.
Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
This passage has not yet been translated.
gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cælis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
This passage has not yet been translated.
Vos estis sal terræ. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
This passage has not yet been translated.
Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
This passage has not yet been translated.
neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
This passage has not yet been translated.
Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est.
This passage has not yet been translated.
Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
This passage has not yet been translated.
Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.
This passage has not yet been translated.
Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.
This passage has not yet been translated.
Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
This passage has not yet been translated.
Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
This passage has not yet been translated.
Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennæ ignis.
This passage has not yet been translated.
Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
This passage has not yet been translated.
relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
This passage has not yet been translated.
Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
This passage has not yet been translated.
Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
This passage has not yet been translated.
Audistis quia dictum est antiquis : Non mœchaberis.
This passage has not yet been translated.
Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.
This passage has not yet been translated.
Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
This passage has not yet been translated.
Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
This passage has not yet been translated.
Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
This passage has not yet been translated.
Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
This passage has not yet been translated.
Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
This passage has not yet been translated.
Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est :
This passage has not yet been translated.
neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
This passage has not yet been translated.
neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
This passage has not yet been translated.
Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
This passage has not yet been translated.
Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
This passage has not yet been translated.
Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram :
This passage has not yet been translated.
et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
This passage has not yet been translated.
et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
This passage has not yet been translated.
Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
This passage has not yet been translated.
Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
This passage has not yet been translated.
Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
This passage has not yet been translated.
ut sitis filii Patris vestri, qui in cælis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
This passage has not yet been translated.
Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
This passage has not yet been translated.
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
This passage has not yet been translated.
Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester cælestis perfectus est.
This passage has not yet been translated.