Nahum · 2
Verses
⋯
Individual passages
1. Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : co...2. Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ...3. Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; ig...4. In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plate...5. Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : veloc...6. Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.7. Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gem...8. Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt...9. Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiaru...10. Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et...11. Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad qua...12. Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, e...13. Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque a...Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
This passage has not yet been translated.
Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
This passage has not yet been translated.
Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
This passage has not yet been translated.
In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis : aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
This passage has not yet been translated.
Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.
This passage has not yet been translated.
Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
This passage has not yet been translated.
Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
This passage has not yet been translated.
Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur.
This passage has not yet been translated.
Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
This passage has not yet been translated.
Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ.
This passage has not yet been translated.
Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat ?
This passage has not yet been translated.
Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leænis suis, et implevit præda speluncas suas, et cubile suum rapina.
This passage has not yet been translated.
Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra prædam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.
This passage has not yet been translated.