Nehemiah · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, an...2. Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda ...3. Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivi...4. Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi die...5. et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribil...6. fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias o...7. vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et ...8. Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum tran...9. et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et facia...10. Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitud...11. Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tu...Verba Nehemiæ filii Helchiæ. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
This passage has not yet been translated.
Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judæis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et portæ ejus combustæ sunt igni.
This passage has not yet been translated.
Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei cæli :
This passage has not yet been translated.
et dixi : Quæso, Domine Deus cæli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua :
This passage has not yet been translated.
fiant aures tuæ auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus,
This passage has not yet been translated.
vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et cæremonias, et judicia quæ præcepisti Moysi famulo tuo.
This passage has not yet been translated.
Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos :
This passage has not yet been translated.
et si revertamini ad me, et custodiatis præcepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema cæli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
This passage has not yet been translated.
Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
This passage has not yet been translated.
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
This passage has not yet been translated.