Nehemiah · 13

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in æternum :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis : et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat præpositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiæ.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiæ, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

præcepique et emundaverunt gazophylacia : et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datæ, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant :

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniæ : quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum.

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in cæremoniis ejus.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia : et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis : Quæ est hæc res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati ?

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

numquid non hæc fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum.

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

Factum est autem, cum quievissent portæ Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et præcepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

Et contestatus sum eos, et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Sed et in diebus illis vidi Judæos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas.

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenæ.

English

This passage has not yet been translated.

27
Latin

Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prævaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas ?

English

This passage has not yet been translated.

28
Latin

De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.

English

This passage has not yet been translated.

29
Latin

Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.

English

This passage has not yet been translated.

30
Latin

Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo :

English

This passage has not yet been translated.

31
Latin

et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.

English

This passage has not yet been translated.