Nehemiah · 5
Verses
⋯
Individual passages
1. Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fra...2. Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiæ nostræ multæ sun...3. Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nos...4. Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, de...5. et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt...6. Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc :7. cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistr...8. et dixi eis : Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos...9. Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in ...10. Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pec...11. Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, ...12. Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quæremus : sicque faci...13. Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic excutiat Deus omnem ...14. A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terr...15. Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, e...16. quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omne...17. Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui v...18. Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex e...19. Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos.
This passage has not yet been translated.
Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
This passage has not yet been translated.
Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.
This passage has not yet been translated.
Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas :
This passage has not yet been translated.
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostræ sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulæ, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident.
This passage has not yet been translated.
Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hæc :
This passage has not yet been translated.
cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis ? Et congregavi adversum eos concionem magnam,
This passage has not yet been translated.
et dixi eis : Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram : et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
This passage has not yet been translated.
Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?
This passage has not yet been translated.
Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : æs alienum concedamus quod debetur nobis.
This passage has not yet been translated.
Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas : quin potius et centesimum pecuniæ, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
This passage has not yet been translated.
Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quæremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.
This passage has not yet been translated.
Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis : sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen : et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
This passage has not yet been translated.
A die autem illa, qua præceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus.
This passage has not yet been translated.
Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei :
This passage has not yet been translated.
quin potius in opere muri ædificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
This passage has not yet been translated.
Judæi quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quæ in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
This passage has not yet been translated.
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei non quæsivi : valde enim attenuatus erat populus.
This passage has not yet been translated.
Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quæ feci populo huic.
This passage has not yet been translated.