Nehemiah · 8
Verses
⋯
Individual passages
1. Et venerat mensis septimus : filii autem Israël erant in civit...2. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum e...3. Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, ...4. Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ...5. Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum q...6. Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis popu...7. Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia,...8. Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelli...9. Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos ...10. Et dixit eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mit...11. Levitæ autem silentium faciebant in omni populo, dicentes : Ta...12. Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitter...13. Et in die secundo congregati sunt principes familiarum univers...14. Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moys...15. et ut prædicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis,...16. Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi taber...17. Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitat...18. Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo ...Et venerat mensis septimus : filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum : et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli.
This passage has not yet been translated.
Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
This passage has not yet been translated.
Et legit in eo aperte in platea quæ erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium : et aures omnis populi erant erectæ ad librum.
This passage has not yet been translated.
Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum : et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus : et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.
This passage has not yet been translated.
Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
This passage has not yet been translated.
Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
This passage has not yet been translated.
Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitæ, silentium faciebant in populo ad audiendam legem : populus autem stabat in gradu suo.
This passage has not yet been translated.
Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum : et intellexerunt cum legeretur.
This passage has not yet been translated.
Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitæ interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
This passage has not yet been translated.
Et dixit eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
This passage has not yet been translated.
Levitæ autem silentium faciebant in omni populo, dicentes : Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.
This passage has not yet been translated.
Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret lætitiam magnam : quia intellexerant verba quæ docuerat eos.
This passage has not yet been translated.
Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitæ, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis.
This passage has not yet been translated.
Et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo :
This passage has not yet been translated.
et ut prædicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes : Egredimini in montem, et afferte frondes olivæ, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.
This passage has not yet been translated.
Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo : et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portæ aquarum, et in platea portæ Ephraim.
This passage has not yet been translated.
Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis.
This passage has not yet been translated.
Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.
This passage has not yet been translated.