Numbers · 14
Verses
⋯
Individual passages
1. Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,2. et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, ...3. Utinam mortui essemus in Ægypto : et in hac vasta solitudine u...4. Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et re...5. Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram o...6. At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi ...7. et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, ...8. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet hum...9. Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum t...10. Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet oppri...11. Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus is...12. Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem facia...13. Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Ægyptii, de quorum medio...14. et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in ...15. quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant :16. Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : ...17. Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens :18. Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et...19. Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem ...20. Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum.21. Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra.22. Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa q...23. non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisqua...24. Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, ind...25. Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras mov...26. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :27. Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me ? querelas f...28. Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audi...29. In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati...30. non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitar...31. Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus...32. Vestra cadavera jacebunt in solitudine.33. Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et porta...34. juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram ...35. quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pe...36. Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram...37. mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.38. Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex o...39. Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israë...40. Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atqu...41. Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quo...42. nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruati...43. Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis...44. At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca aute...45. Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte :...Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
This passage has not yet been translated.
et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes :
This passage has not yet been translated.
Utinam mortui essemus in Ægypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Ægyptum ?
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum.
This passage has not yet been translated.
Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
This passage has not yet been translated.
et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est.
This passage has not yet been translated.
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
This passage has not yet been translated.
Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.
This passage has not yet been translated.
Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.
This passage has not yet been translated.
Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis ?
This passage has not yet been translated.
Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam hæc est.
This passage has not yet been translated.
Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Ægyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
This passage has not yet been translated.
et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem :
This passage has not yet been translated.
quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant :
This passage has not yet been translated.
Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ?
This passage has not yet been translated.
Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens :
This passage has not yet been translated.
Dominus patiens et multæ misericordiæ, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
This passage has not yet been translated.
Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum.
This passage has not yet been translated.
Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra.
This passage has not yet been translated.
Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quæ feci in Ægypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meæ,
This passage has not yet been translated.
non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
This passage has not yet been translated.
Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam.
This passage has not yet been translated.
Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
This passage has not yet been translated.
Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me ? querelas filiorum Israël audivi.
This passage has not yet been translated.
Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
This passage has not yet been translated.
In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
This passage has not yet been translated.
non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, præter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.
This passage has not yet been translated.
Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod prædæ hostibus forent, introducam, ut videant terram, quæ vobis displicuit.
This passage has not yet been translated.
Vestra cadavera jacebunt in solitudine.
This passage has not yet been translated.
Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
This passage has not yet been translated.
juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam :
This passage has not yet been translated.
quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me : in solitudine hac deficiet, et morietur.
This passage has not yet been translated.
Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala,
This passage has not yet been translated.
mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
This passage has not yet been translated.
Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Moyses universa verba hæc ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis.
This passage has not yet been translated.
Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus.
This passage has not yet been translated.
Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum ?
This passage has not yet been translated.
nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris.
This passage has not yet been translated.
Amalecites et Chananæus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum.
This passage has not yet been translated.
At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
This passage has not yet been translated.
Descenditque Amalecites et Chananæus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
This passage has not yet been translated.