Numbers · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deser...2. Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :3. Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum ...4. Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mitte...5. De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.6. De tribu Simeon, Saphat filium Huri.7. De tribu Juda, Caleb filium Jephone.8. De tribu Issachar, Igal filium Joseph.9. De tribu Ephraim, Osee filium Nun.10. De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.11. De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.12. De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.13. De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.14. De tribu Aser, Sthur filium Michaël.15. De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.16. De tribu Gad, Guel filium Machi.17. Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam te...18. Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixi...19. considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ...20. ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :21. humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Conf...22. Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque...23. Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant A...24. Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cu...25. qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod b...26. Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regi...27. venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël ...28. et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti ...29. sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas...30. Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in...31. Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra...32. Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc po...33. Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, di...34. Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : ...Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
This passage has not yet been translated.
Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
This passage has not yet been translated.
Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
This passage has not yet been translated.
De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
This passage has not yet been translated.
De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
This passage has not yet been translated.
De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
This passage has not yet been translated.
De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
This passage has not yet been translated.
De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
This passage has not yet been translated.
De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
This passage has not yet been translated.
De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
This passage has not yet been translated.
De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
This passage has not yet been translated.
De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
This passage has not yet been translated.
De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
This passage has not yet been translated.
De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
This passage has not yet been translated.
De tribu Gad, Guel filium Machi.
This passage has not yet been translated.
Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
This passage has not yet been translated.
considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :
This passage has not yet been translated.
ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :
This passage has not yet been translated.
humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.
This passage has not yet been translated.
Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
This passage has not yet been translated.
Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
This passage has not yet been translated.
Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :
This passage has not yet been translated.
qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
This passage has not yet been translated.
Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
This passage has not yet been translated.
venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ :
This passage has not yet been translated.
et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :
This passage has not yet been translated.
sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
This passage has not yet been translated.
Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.
This passage has not yet been translated.
Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
This passage has not yet been translated.
Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
This passage has not yet been translated.
Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
This passage has not yet been translated.
Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.
This passage has not yet been translated.