Numbers · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :2. Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per...3. Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seo...4. ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loqu...5. Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me ...6. Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes ...7. Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,8. sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo...9. Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunct...10. Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculu...11. Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.12. Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, ...13. Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque a...Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgæ suæ.
This passage has not yet been translated.
Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
This passage has not yet been translated.
ponesque eas in tabernaculo fœderis coram testimonio, ubi loquar ad te.
This passage has not yet been translated.
Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgæ duodecim absque virga Aaron.
This passage has not yet been translated.
Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
This passage has not yet been translated.
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
This passage has not yet been translated.
Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelæ eorum a me, ne moriantur.
This passage has not yet been translated.
Fecitque Moyses sicut præceperat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
This passage has not yet been translated.
Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?
This passage has not yet been translated.