Numbers · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris ...2. Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume...3. Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera taber...4. Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in ...5. Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne...6. Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israë...7. Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia...8. Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam pri...9. Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Do...10. In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia c...11. Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tib...12. Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt p...13. Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportant...14. Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.15. Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt D...16. cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque,...17. Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi...18. Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum...19. Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino,...20. Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis,...21. Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem,...22. ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec commit...23. solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portant...24. decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria...25. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :26. Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Isr...27. ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis qu...28. et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et da...29. Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabit...30. Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex...31. et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam famili...32. Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservan...Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.
This passage has not yet been translated.
Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.
This passage has not yet been translated.
Excubabuntque Levitæ ad præcepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.
This passage has not yet been translated.
Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.
This passage has not yet been translated.
Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israël.
This passage has not yet been translated.
Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.
This passage has not yet been translated.
Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quæ sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.
This passage has not yet been translated.
Hæc ergo accipies de his, quæ sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.
This passage has not yet been translated.
In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.
This passage has not yet been translated.
Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
This passage has not yet been translated.
Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.
This passage has not yet been translated.
Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
This passage has not yet been translated.
Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.
This passage has not yet been translated.
Quidquid primum erumpit e vulva cunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,
This passage has not yet been translated.
cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
This passage has not yet been translated.
Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
This passage has not yet been translated.
Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.
This passage has not yet been translated.
Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et hæreditas tua in medio filiorum Israël.
This passage has not yet been translated.
Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis :
This passage has not yet been translated.
ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,
This passage has not yet been translated.
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
This passage has not yet been translated.
decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Præcipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimæ,
This passage has not yet been translated.
ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :
This passage has not yet been translated.
et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.
This passage has not yet been translated.
Omnia quæ offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.
This passage has not yet been translated.
Dicesque ad eos : Si præclara et meliora quæque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :
This passage has not yet been translated.
et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiæ vestræ : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.
This passage has not yet been translated.
Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.
This passage has not yet been translated.