Numbers · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :2. Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe fil...3. tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, ...4. et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tab...5. comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus...6. Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sac...7. Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in c...8. Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et cor...9. Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra...10. Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, im...11. Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fu...12. aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitu...13. Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac c...14. Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui in...15. Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.16. Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se m...17. Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent...18. in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo om...19. atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die...20. Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de ...21. Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspe...22. Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quæ h...Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
This passage has not yet been translated.
Ista est religio victimæ, quam constituit Dominus. Præcipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum :
This passage has not yet been translated.
tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium :
This passage has not yet been translated.
et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,
This passage has not yet been translated.
comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammæ traditis.
This passage has not yet been translated.
Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quæ vaccam vorat.
This passage has not yet been translated.
Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.
This passage has not yet been translated.
Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.
This passage has not yet been translated.
Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est.
This passage has not yet been translated.
Cumque laverit qui vaccæ portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenæ qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.
This passage has not yet been translated.
Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
This passage has not yet been translated.
aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
This passage has not yet been translated.
Omnis qui tetigerit humanæ animæ morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.
This passage has not yet been translated.
Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quæ ibi sunt, polluta erunt septem diebus.
This passage has not yet been translated.
Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.
This passage has not yet been translated.
Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.
This passage has not yet been translated.
Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas :
This passage has not yet been translated.
in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos :
This passage has not yet been translated.
atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
This passage has not yet been translated.
Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiæ : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.
This passage has not yet been translated.
Erit hoc præceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.
This passage has not yet been translated.
Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quæ horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.
This passage has not yet been translated.