Numbers · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, m...2. Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron :3. et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus inter fr...4. Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et no...5. quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum...6. Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculu...7. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :8. Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et...9. Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicu...10. congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, re...11. Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, e...12. Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mih...13. Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël co...14. Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicer...15. quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimu...16. et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miserit...17. obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimu...18. Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus oc...19. Dixeruntque filii Israël : Per tritam gradiemur viam : et si b...20. At ille respondit : Non transibis. Statimque egressus est obvi...21. nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per...22. Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui ...23. ubi locutus est Dominus ad Moysen :24. Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terr...25. Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.26. Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ...27. Fecit Moyses ut præceperat Dominus : et ascenderunt in montem ...28. Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum fi...29. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.30. Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo...Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.
This passage has not yet been translated.
Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron :
This passage has not yet been translated.
et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino.
This passage has not yet been translated.
Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur ?
This passage has not yet been translated.
quare nos fecistis ascendere de Ægypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum ?
This passage has not yet been translated.
Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt : Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos.
This passage has not yet been translated.
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
This passage has not yet been translated.
Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.
This passage has not yet been translated.
Tulit igitur Moyses virgam, quæ erat in conspectu Domini, sicut præceperat ei,
This passage has not yet been translated.
congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere ?
This passage has not yet been translated.
Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressæ sunt aquæ largissimæ, ita ut populus biberet et jumenta.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.
This passage has not yet been translated.
Hæc est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis.
This passage has not yet been translated.
Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent : Hæc mandat frater tuus Israël : Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,
This passage has not yet been translated.
quomodo descenderint patres nostri in Ægyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Ægyptii, et patres nostros :
This passage has not yet been translated.
et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Ægypto. Ecce in urbe Cades, quæ est in extremis finibus tuis, positi,
This passage has not yet been translated.
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis : sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos.
This passage has not yet been translated.
Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque filii Israël : Per tritam gradiemur viam : et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est : nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus.
This passage has not yet been translated.
At ille respondit : Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti,
This passage has not yet been translated.
nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël.
This passage has not yet been translated.
Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terræ Edom :
This passage has not yet been translated.
ubi locutus est Dominus ad Moysen :
This passage has not yet been translated.
Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
This passage has not yet been translated.
Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
This passage has not yet been translated.
Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus : Aaron colligetur, et morietur ibi.
This passage has not yet been translated.
Fecit Moyses ut præceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine.
This passage has not yet been translated.
Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.
This passage has not yet been translated.
Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
This passage has not yet been translated.
Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.
This passage has not yet been translated.