Numbers · 22
Verses
⋯
Individual passages
1. Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans ...2. Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,3. et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,4. dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, ...5. Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitaba...6. Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si ...7. Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes...8. ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi...9. Quid sibi volunt homines isti apud te ?10. Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,11. dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit supe...12. Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas po...13. Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram...14. Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.15. Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.16. Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius...17. paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : ven...18. Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam arg...19. Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid m...20. Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te vene...21. Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.22. Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Bal...23. Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, averti...24. stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ ci...25. Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis ped...26. et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad...27. Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus se...28. Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? ...29. Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utina...30. Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuev...31. Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stant...32. Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego v...33. et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te oc...34. Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et...35. Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero ...36. Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppi...37. Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non sta...38. Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, ...39. Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis ...40. Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et pri...41. Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est e...Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
This passage has not yet been translated.
Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo,
This passage has not yet been translated.
et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,
This passage has not yet been translated.
dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
This passage has not yet been translated.
Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me.
This passage has not yet been translated.
Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
This passage has not yet been translated.
Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
This passage has not yet been translated.
ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :
This passage has not yet been translated.
Quid sibi volunt homines isti apud te ?
This passage has not yet been translated.
Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
This passage has not yet been translated.
dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.
This passage has not yet been translated.
Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
This passage has not yet been translated.
Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.
This passage has not yet been translated.
Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
This passage has not yet been translated.
Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :
This passage has not yet been translated.
paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.
This passage has not yet been translated.
Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
This passage has not yet been translated.
Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias.
This passage has not yet been translated.
Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
This passage has not yet been translated.
Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum.
This passage has not yet been translated.
Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
This passage has not yet been translated.
stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur.
This passage has not yet been translated.
Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :
This passage has not yet been translated.
et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
This passage has not yet been translated.
Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus.
This passage has not yet been translated.
Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?
This passage has not yet been translated.
Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !
This passage has not yet been translated.
Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.
This passage has not yet been translated.
Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
This passage has not yet been translated.
Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :
This passage has not yet been translated.
et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
This passage has not yet been translated.
Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
This passage has not yet been translated.
Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
This passage has not yet been translated.
Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
This passage has not yet been translated.
Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?
This passage has not yet been translated.
Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?
This passage has not yet been translated.
Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.
This passage has not yet been translated.
Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
This passage has not yet been translated.
Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
This passage has not yet been translated.