Numbers · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Dixitque Balaam ad Balac : Ædifica mihi hic septem aras, et pa...2. Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitul...3. Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuu...4. Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad e...5. Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad...6. Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omne...7. assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me Balac rex...8. Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ? qua ratione detest...9. De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo ill...10. Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpi...11. Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut maledic...12. Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusseri...13. Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Isr...14. Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis P...15. dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obv...16. Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ...17. Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et princi...18. At ille, assumpta parabola sua, ait : Sta, Balac, et ausculta ...19. non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ...20. Ad benedicendum adductus sum : benedictionem prohibere non valeo.21. Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dom...22. Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.23. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël : temporibu...24. Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur : non a...25. Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas.26. Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperare...27. Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si fo...28. Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit...29. dixit ei Balaam : Ædifica mihi hic septem aras, et para totide...30. Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes...Dixitque Balaam ad Balac : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
This passage has not yet been translated.
Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi.
This passage has not yet been translated.
Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.
This passage has not yet been translated.
Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris.
This passage has not yet been translated.
Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum :
This passage has not yet been translated.
assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis : Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israël.
This passage has not yet been translated.
Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?
This passage has not yet been translated.
De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.
This passage has not yet been translated.
Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël ? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
This passage has not yet been translated.
Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.
This passage has not yet been translated.
Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,
This passage has not yet been translated.
dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
This passage has not yet been translated.
Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.
This passage has not yet been translated.
Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ?
This passage has not yet been translated.
At ille, assumpta parabola sua, ait : Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :
This passage has not yet been translated.
non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet ? locutus est, et non implebit ?
This passage has not yet been translated.
Ad benedicendum adductus sum : benedictionem prohibere non valeo.
This passage has not yet been translated.
Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriæ regis in illo.
This passage has not yet been translated.
Deus eduxit illum de Ægypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
This passage has not yet been translated.
Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël : temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus.
This passage has not yet been translated.
Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur : non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas.
This passage has not yet been translated.
Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ?
This passage has not yet been translated.
Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis.
This passage has not yet been translated.
Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem,
This passage has not yet been translated.
dixit ei Balaam : Ædifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
This passage has not yet been translated.
Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
This passage has not yet been translated.