Numbers · 8

Text view
Text view
Text size
18 px

Verses

⋯
1
Latin

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

2
Latin

Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.

English

This passage has not yet been translated.

3
Latin

Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.

English

This passage has not yet been translated.

4
Latin

Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

English

This passage has not yet been translated.

5
Latin

Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

6
Latin

Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos

English

This passage has not yet been translated.

7
Latin

juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,

English

This passage has not yet been translated.

8
Latin

tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :

English

This passage has not yet been translated.

9
Latin

et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.

English

This passage has not yet been translated.

10
Latin

Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.

English

This passage has not yet been translated.

11
Latin

Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.

English

This passage has not yet been translated.

12
Latin

Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.

English

This passage has not yet been translated.

13
Latin

Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

English

This passage has not yet been translated.

14
Latin

ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.

English

This passage has not yet been translated.

15
Latin

Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.

English

This passage has not yet been translated.

16
Latin

Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.

English

This passage has not yet been translated.

17
Latin

Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :

English

This passage has not yet been translated.

18
Latin

et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,

English

This passage has not yet been translated.

19
Latin

tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

English

This passage has not yet been translated.

20
Latin

Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi :

English

This passage has not yet been translated.

21
Latin

purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,

English

This passage has not yet been translated.

22
Latin

ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

English

This passage has not yet been translated.

23
Latin

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

English

This passage has not yet been translated.

24
Latin

Hæc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.

English

This passage has not yet been translated.

25
Latin

Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,

English

This passage has not yet been translated.

26
Latin

eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

English

This passage has not yet been translated.