Hosea · 11
Verses
⋯
Individual passages
1. Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël,...2. Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant...3. Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis...4. In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero e...5. Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoni...6. Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, e...7. Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponet...8. Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo ...9. Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephrai...10. Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, ...11. Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra A...12. Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ;...Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Ægypto vocavi filium meum.
This passage has not yet been translated.
Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
This passage has not yet been translated.
Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
This passage has not yet been translated.
In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
This passage has not yet been translated.
Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
This passage has not yet been translated.
Cœpit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
This passage has not yet been translated.
Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
This passage has not yet been translated.
Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est pœnitudo mea.
This passage has not yet been translated.
Non faciam furorem iræ meæ ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
This passage has not yet been translated.
Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
This passage has not yet been translated.
Et avolabunt quasi avis ex Ægypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.
This passage has not yet been translated.