Hosea · 6
Verses
⋯
Individual passages
1. In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et reverta...2. quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.3. Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos,...4. Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericor...5. Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris me...6. Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam De...7. Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricat...8. Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.9. Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via...10. In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, con...11. Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
This passage has not yet been translated.
quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.
This passage has not yet been translated.
Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
This passage has not yet been translated.
Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
This passage has not yet been translated.
Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.
This passage has not yet been translated.
Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.
This passage has not yet been translated.
Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi prævaricati sunt in me.
This passage has not yet been translated.
Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
This passage has not yet been translated.
Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.
This passage has not yet been translated.
In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
This passage has not yet been translated.
Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.
This passage has not yet been translated.