Proverbs · 1
Verses
⋯
Individual passages
1. Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,2. ad sciendam sapientiam et disciplinam ;3. ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem d...4. ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.5. Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula p...6. Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et...7. Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam...8. Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem ma...9. ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.10. Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.11. Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus...12. deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi des...13. omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nost...14. sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :15. fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :16. pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant...17. Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.18. Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fr...19. Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.20. Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :21. in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profer...22. Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi ...23. convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum ...24. Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qu...25. despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.26. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis ...27. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas...28. tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non ...29. eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non su...30. nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ corrept...31. Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.32. Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum p...33. Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundanti...Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
This passage has not yet been translated.
ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
This passage has not yet been translated.
ad intelligenda verba prudentiæ, et suscipiendam eruditionem doctrinæ, justitiam, et judicium, et æquitatem :
This passage has not yet been translated.
ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
This passage has not yet been translated.
Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
This passage has not yet been translated.
Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et ænigmata eorum.
This passage has not yet been translated.
Timor Domini principium sapientiæ ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
This passage has not yet been translated.
Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ :
This passage has not yet been translated.
ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
This passage has not yet been translated.
Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
This passage has not yet been translated.
Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
This passage has not yet been translated.
deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;
This passage has not yet been translated.
omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :
This passage has not yet been translated.
sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
This passage has not yet been translated.
fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
This passage has not yet been translated.
pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
This passage has not yet been translated.
Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
This passage has not yet been translated.
Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
This passage has not yet been translated.
Sic semitæ omnis avari : animas possidentium rapiunt.
This passage has not yet been translated.
Sapientia foris prædicat ; in plateis dat vocem suam :
This passage has not yet been translated.
in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
This passage has not yet been translated.
Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?
This passage has not yet been translated.
convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
This passage has not yet been translated.
Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :
This passage has not yet been translated.
despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
This passage has not yet been translated.
Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
This passage has not yet been translated.
Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :
This passage has not yet been translated.
tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :
This passage has not yet been translated.
eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
This passage has not yet been translated.
nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universæ correptioni meæ.
This passage has not yet been translated.
Comedent igitur fructus viæ suæ, suisque consiliis saturabuntur.
This passage has not yet been translated.
Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
This passage has not yet been translated.
Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.
This passage has not yet been translated.