Proverbs · 16
Verses
⋯
Individual passages
1. Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.2. Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator es...3. Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.4. Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoq...5. Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum ...6. Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Dom...7. Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus conver...8. Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.9. Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.10. Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.11. Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lap...12. Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.13. Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.14. Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.15. In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber...16. Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentia...17. Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.18. Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.19. Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.20. Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.21. Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloq...22. Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.23. Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.24. Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.25. Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.26. Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.27. Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.28. Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.29. Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.30. Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.31. Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.32. Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expu...33. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam.
This passage has not yet been translated.
Omnes viæ hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.
This passage has not yet been translated.
Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ.
This passage has not yet been translated.
Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.
This passage has not yet been translated.
Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
This passage has not yet been translated.
Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
This passage has not yet been translated.
Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
This passage has not yet been translated.
Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
This passage has not yet been translated.
Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.
This passage has not yet been translated.
Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.
This passage has not yet been translated.
Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
This passage has not yet been translated.
Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
This passage has not yet been translated.
Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.
This passage has not yet been translated.
Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
This passage has not yet been translated.
In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.
This passage has not yet been translated.
Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
This passage has not yet been translated.
Semita justorum declinat mala ; custos animæ suæ servat viam suam.
This passage has not yet been translated.
Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
This passage has not yet been translated.
Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
This passage has not yet been translated.
Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
This passage has not yet been translated.
Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
This passage has not yet been translated.
Fons vitæ eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.
This passage has not yet been translated.
Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
This passage has not yet been translated.
Favus mellis composita verba ; dulcedo animæ sanitas ossium.
This passage has not yet been translated.
Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
This passage has not yet been translated.
Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
This passage has not yet been translated.
Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
This passage has not yet been translated.
Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
This passage has not yet been translated.
Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
This passage has not yet been translated.
Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
This passage has not yet been translated.
Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur.
This passage has not yet been translated.
Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
This passage has not yet been translated.
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
This passage has not yet been translated.