Proverbs · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis...2. Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæ...3. Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat...4. Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.5. Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina læt...6. Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.7. Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.8. Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se verti...9. Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repet...10. Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud...11. Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur c...12. Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confid...13. Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.14. Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur c...15. Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis e...16. Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non ...17. Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis co...18. Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.19. Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium ...20. Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit ling...21. Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo ...22. Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.23. Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.24. In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.25. Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.26. Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qu...27. Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi...28. Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compre...Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
This passage has not yet been translated.
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
This passage has not yet been translated.
Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
This passage has not yet been translated.
Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
This passage has not yet been translated.
Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
This passage has not yet been translated.
Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
This passage has not yet been translated.
Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
This passage has not yet been translated.
Gemma gratissima exspectatio præstolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
This passage has not yet been translated.
Qui celat delictum quærit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
This passage has not yet been translated.
Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
This passage has not yet been translated.
Semper jurgia quærit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.
This passage has not yet been translated.
Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
This passage has not yet been translated.
Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
This passage has not yet been translated.
Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
This passage has not yet been translated.
Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
This passage has not yet been translated.
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
This passage has not yet been translated.
Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
This passage has not yet been translated.
Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
This passage has not yet been translated.
Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
This passage has not yet been translated.
Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
This passage has not yet been translated.
Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur.
This passage has not yet been translated.
Animus gaudens ætatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
This passage has not yet been translated.
Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
This passage has not yet been translated.
In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terræ.
This passage has not yet been translated.
Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
This passage has not yet been translated.
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
This passage has not yet been translated.
Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
This passage has not yet been translated.
Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
This passage has not yet been translated.