Proverbs · 23
Verses
⋯
Individual passages
1. Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ...2. Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate...3. Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.4. Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.5. Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia faci...6. Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :7. quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ig...8. Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.9. In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam ...10. Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :11. propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra t...12. Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.13. Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum ...14. Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.15. Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :16. et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.17. Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :18. quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.19. Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.20. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum...21. quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestie...22. Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit ...23. Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et in...24. Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.25. Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.26. Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.27. Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.28. Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.29. Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine caus...30. nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?31. Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro ...32. sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena ...33. Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.34. Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus guberna...35. Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ...Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
This passage has not yet been translated.
Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.
This passage has not yet been translated.
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
This passage has not yet been translated.
Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum.
This passage has not yet been translated.
Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
This passage has not yet been translated.
Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :
This passage has not yet been translated.
quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.
This passage has not yet been translated.
Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
This passage has not yet been translated.
In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
This passage has not yet been translated.
Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :
This passage has not yet been translated.
propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.
This passage has not yet been translated.
Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
This passage has not yet been translated.
Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.
This passage has not yet been translated.
Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
This passage has not yet been translated.
Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :
This passage has not yet been translated.
et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
This passage has not yet been translated.
Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :
This passage has not yet been translated.
quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur.
This passage has not yet been translated.
Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
This passage has not yet been translated.
Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
This passage has not yet been translated.
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
This passage has not yet been translated.
Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
This passage has not yet been translated.
Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
This passage has not yet been translated.
Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
This passage has not yet been translated.
Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te.
This passage has not yet been translated.
Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
This passage has not yet been translated.
Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
This passage has not yet been translated.
Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.
This passage has not yet been translated.
Cui væ ? cujus patri væ ? cui rixæ ? cui foveæ ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
This passage has not yet been translated.
nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
This passage has not yet been translated.
Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,
This passage has not yet been translated.
sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
This passage has not yet been translated.
Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
This passage has not yet been translated.
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
This passage has not yet been translated.
Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?
This passage has not yet been translated.