Proverbs · 25
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ ...2. Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.3. Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.4. Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.5. Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.6. Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.7. Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilie...8. Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea e...9. Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :10. ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset....11. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.12. Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et ...13. Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui m...14. Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et pr...15. Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.16. Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus e...17. Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.18. Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contr...19. Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die...20. et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui canta...21. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aq...22. prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.23. Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.24. Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa...25. Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.26. Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.27. Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutat...28. Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non po...Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda.
This passage has not yet been translated.
Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
This passage has not yet been translated.
Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
This passage has not yet been translated.
Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
This passage has not yet been translated.
Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
This passage has not yet been translated.
Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
This passage has not yet been translated.
Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.
This passage has not yet been translated.
Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
This passage has not yet been translated.
Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :
This passage has not yet been translated.
ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
This passage has not yet been translated.
Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
This passage has not yet been translated.
Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
This passage has not yet been translated.
Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.
This passage has not yet been translated.
Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
This passage has not yet been translated.
Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.
This passage has not yet been translated.
Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
This passage has not yet been translated.
Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
This passage has not yet been translated.
Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
This passage has not yet been translated.
Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ,
This passage has not yet been translated.
et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
This passage has not yet been translated.
Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :
This passage has not yet been translated.
prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
This passage has not yet been translated.
Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
This passage has not yet been translated.
Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
This passage has not yet been translated.
Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
This passage has not yet been translated.
Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
This passage has not yet been translated.
Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
This passage has not yet been translated.
Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
This passage has not yet been translated.