Proverbs · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.2. Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis.3. Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram...4. Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; ...5. Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, nequ...6. Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.7. Principium sapientiæ : posside sapientiam, et in omni possessi...8. Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam f...9. Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.10. Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.11. Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis :12. quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et cur...13. Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa e...14. Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.15. Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.16. Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis ...17. Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.18. Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit...19. Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.20. Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.21. Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui :22. vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.23. Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.24. Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.25. Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.26. Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.27. Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum...Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
This passage has not yet been translated.
Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis.
This passage has not yet been translated.
Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
This passage has not yet been translated.
Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi præcepta mea, et vives.
This passage has not yet been translated.
Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
This passage has not yet been translated.
Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.
This passage has not yet been translated.
Principium sapientiæ : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.
This passage has not yet been translated.
Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
This passage has not yet been translated.
Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
This passage has not yet been translated.
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
This passage has not yet been translated.
Viam sapientiæ monstrabo tibi ; ducam te per semitas æquitatis :
This passage has not yet been translated.
quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
This passage has not yet been translated.
Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
This passage has not yet been translated.
Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
This passage has not yet been translated.
Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.
This passage has not yet been translated.
Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
This passage has not yet been translated.
Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
This passage has not yet been translated.
Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
This passage has not yet been translated.
Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.
This passage has not yet been translated.
Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
This passage has not yet been translated.
Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui :
This passage has not yet been translated.
vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
This passage has not yet been translated.
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
This passage has not yet been translated.
Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
This passage has not yet been translated.
Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
This passage has not yet been translated.
Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
This passage has not yet been translated.
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus : perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
This passage has not yet been translated.