Proverbs · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum c...2. longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.3. Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi...4. et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.5. Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris pru...6. In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.7. Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :8. sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.9. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugu...10. et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua r...11. Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab ...12. quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio c...13. Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.14. Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi...15. Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic ...16. Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius diviti...17. Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.18. Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit ea...19. Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia.20. Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.21. Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque c...22. et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.23. Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.24. Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.25. Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.26. Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.27. Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.28. Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum...29. Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.30. Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mal...31. Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :32. quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus s...33. Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum ben...34. Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.35. Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.Fili mi, ne obliviscaris legis meæ, et præcepta mea cor tuum custodiat :
This passage has not yet been translated.
longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem, apponent tibi.
This passage has not yet been translated.
Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :
This passage has not yet been translated.
et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
This passage has not yet been translated.
Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.
This passage has not yet been translated.
In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
This passage has not yet been translated.
Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :
This passage has not yet been translated.
sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
This passage has not yet been translated.
Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
This passage has not yet been translated.
et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.
This passage has not yet been translated.
Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :
This passage has not yet been translated.
quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
This passage has not yet been translated.
Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
This passage has not yet been translated.
Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
This passage has not yet been translated.
Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
This passage has not yet been translated.
Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiæ et gloria.
This passage has not yet been translated.
Viæ ejus viæ pulchræ, et omnes semitæ illius pacificæ.
This passage has not yet been translated.
Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
This passage has not yet been translated.
Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit cælos prudentia.
This passage has not yet been translated.
Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
This passage has not yet been translated.
Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
This passage has not yet been translated.
et erit vita animæ tuæ, et gratia faucibus tuis.
This passage has not yet been translated.
Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
This passage has not yet been translated.
Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
This passage has not yet been translated.
Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
This passage has not yet been translated.
Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
This passage has not yet been translated.
Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.
This passage has not yet been translated.
Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.
This passage has not yet been translated.
Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
This passage has not yet been translated.
Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
This passage has not yet been translated.
Ne æmuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :
This passage has not yet been translated.
quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
This passage has not yet been translated.
Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
This passage has not yet been translated.
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
This passage has not yet been translated.
Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.
This passage has not yet been translated.