Romans · 12
Verses
⋯
Individual passages
1. Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeati...2. Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate ...3. Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inte...4. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem me...5. ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter al...6. Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis...7. sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,8. qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui...9. Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :10. caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem præ...11. sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :12. spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :13. necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.14. Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.15. Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :16. idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus...17. nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum c...18. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pace...19. non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scr...20. Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum d...21. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
This passage has not yet been translated.
Et nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quæ sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
This passage has not yet been translated.
Dico enim per gratiam quæ data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
This passage has not yet been translated.
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
This passage has not yet been translated.
Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,
This passage has not yet been translated.
sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
This passage has not yet been translated.
qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui præest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
This passage has not yet been translated.
Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhærentes bono :
This passage has not yet been translated.
caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem prævenientes :
This passage has not yet been translated.
sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
This passage has not yet been translated.
spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
This passage has not yet been translated.
necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
This passage has not yet been translated.
Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
This passage has not yet been translated.
Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
This passage has not yet been translated.
idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
This passage has not yet been translated.
nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
This passage has not yet been translated.
Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
This passage has not yet been translated.
non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum iræ. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
This passage has not yet been translated.
Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
This passage has not yet been translated.
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
This passage has not yet been translated.