Romans · 11
Verses
⋯
Individual passages
1. Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ...2. non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in E...3. Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : e...4. Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem mi...5. Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ...6. Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non...7. Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : ele...8. sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis :...9. Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem,...10. Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.11. Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed i...12. Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eoru...13. Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apos...14. si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam...15. Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio...16. Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.17. Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster ess...18. noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radic...19. Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.20. Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas ...21. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tib...22. Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ce...23. Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur ...24. Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam i...25. Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis v...26. et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet...27. Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.28. Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum ele...29. Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.30. Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem mi...31. ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut...32. Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.33. O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomp...34. Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?35. aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?36. Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gl...Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :
This passage has not yet been translated.
non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :
This passage has not yet been translated.
Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quærunt animam meam.
This passage has not yet been translated.
Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
This passage has not yet been translated.
Sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ salvæ factæ sunt.
This passage has not yet been translated.
Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.
This passage has not yet been translated.
Quid ergo ? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excæcati sunt :
This passage has not yet been translated.
sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
This passage has not yet been translated.
Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
This passage has not yet been translated.
Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.
This passage has not yet been translated.
Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos æmulentur.
This passage has not yet been translated.
Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium : quanto magis plenitudo eorum ?
This passage has not yet been translated.
Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
This passage has not yet been translated.
si quomodo ad æmulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
This passage has not yet been translated.
Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quæ assumptio, nisi vita ex mortuis ?
This passage has not yet been translated.
Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.
This passage has not yet been translated.
Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
This passage has not yet been translated.
noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
This passage has not yet been translated.
Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.
This passage has not yet been translated.
Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.
This passage has not yet been translated.
Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
This passage has not yet been translated.
Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
This passage has not yet been translated.
Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.
This passage has not yet been translated.
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suæ olivæ ?
This passage has not yet been translated.
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia cæcitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
This passage has not yet been translated.
et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
This passage has not yet been translated.
Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.
This passage has not yet been translated.
Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.
This passage has not yet been translated.
Sine pœnitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :
This passage has not yet been translated.
ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.
This passage has not yet been translated.
Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
This passage has not yet been translated.
O altitudo divitiarum sapientiæ, et scientiæ Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus !
This passage has not yet been translated.
Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?
This passage has not yet been translated.
aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?
This passage has not yet been translated.
Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in sæcula. Amen.
This passage has not yet been translated.