Romans · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fi...2. Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, s...3. Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, jus...4. Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.5. Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui ...6. Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in cord...7. aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.8. Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in ...9. Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo ...10. Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.11. Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.12. Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omni...13. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.14. Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo...15. quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est :...16. Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, ...17. Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.18. Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram e...19. Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit :...20. Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus ...21. Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum...Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
This passage has not yet been translated.
Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
This passage has not yet been translated.
Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
This passage has not yet been translated.
Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
This passage has not yet been translated.
Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
This passage has not yet been translated.
Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :
This passage has not yet been translated.
aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
This passage has not yet been translated.
Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
This passage has not yet been translated.
Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
This passage has not yet been translated.
Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
This passage has not yet been translated.
Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.
This passage has not yet been translated.
Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
This passage has not yet been translated.
Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
This passage has not yet been translated.
Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?
This passage has not yet been translated.
quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
This passage has not yet been translated.
Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
This passage has not yet been translated.
Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
This passage has not yet been translated.
Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
This passage has not yet been translated.
Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.
This passage has not yet been translated.
Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.
This passage has not yet been translated.
Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
This passage has not yet been translated.