Romans · 13
Verses
⋯
Individual passages
1. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est e...2. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui a...3. nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem...4. Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, t...5. Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed et...6. Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in ho...7. Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vec...8. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim...9. Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non fals...10. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est ...11. Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surger...12. Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo oper...13. Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et eb...14. sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne fecer...Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt.
This passage has not yet been translated.
Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :
This passage has not yet been translated.
nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :
This passage has not yet been translated.
Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.
This passage has not yet been translated.
Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
This passage has not yet been translated.
Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
This passage has not yet been translated.
Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
This passage has not yet been translated.
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
This passage has not yet been translated.
Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.
This passage has not yet been translated.
Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
This passage has not yet been translated.
Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
This passage has not yet been translated.
Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
This passage has not yet been translated.
Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione :
This passage has not yet been translated.
sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
This passage has not yet been translated.