Ruth · 4
Verses
⋯
Individual passages
1. Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset pr...2. Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ...3. Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum : Partem agri fra...4. quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus,...5. Cui dixit Booz : Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth qu...6. Qui respondit : Cedo juri propinquitatis : neque enim posterit...7. Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut s...8. Dixit ergo propinquo suo Booz : Tolle calceamentum tuum. Quod ...9. At ille majoribus natu, et universo populo : Testes vos, inqui...10. et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut...11. Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu : ...12. fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ...13. Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est a...14. Dixeruntque mulieres ad Noëmi : Benedictus Dominus, qui non es...15. et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem :...16. Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac g...17. Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus e...18. Hæ sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,19. Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,20. Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,21. Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,22. Obed genuit Isai, Isai genuit David.Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum : Declina paulisper, et sede hic : vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
This passage has not yet been translated.
Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos : Sedete hic.
This passage has not yet been translated.
Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum : Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quæ reversa est de regione Moabitide :
This passage has not yet been translated.
quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside : sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam : nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit : Ego agrum emam.
This passage has not yet been translated.
Cui dixit Booz : Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quæ uxor defuncti fuit, debes accipere : ut suscites nomen propinqui tui in hæreditate sua.
This passage has not yet been translated.
Qui respondit : Cedo juri propinquitatis : neque enim posteritatem familiæ meæ delere debeo : tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
This passage has not yet been translated.
Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo : hoc erat testimonium cessionis in Israël.
This passage has not yet been translated.
Dixit ergo propinquo suo Booz : Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
This passage has not yet been translated.
At ille majoribus natu, et universo populo : Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quæ fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi ;
This passage has not yet been translated.
et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in hæreditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
This passage has not yet been translated.
Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu : Nos testes sumus : faciat Dominus hanc mulierem, quæ ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quæ ædificaverunt domum Israël : ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem :
This passage has not yet been translated.
fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judæ, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
This passage has not yet been translated.
Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.
This passage has not yet been translated.
Dixeruntque mulieres ad Noëmi : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiæ tuæ, et vocaretur nomen ejus in Israël :
This passage has not yet been translated.
et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
This passage has not yet been translated.
Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulæ fungebatur officio.
This passage has not yet been translated.
Vicinæ autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noëmi : vocaverunt nomen ejus Obed : hic est pater Isai, patris David.
This passage has not yet been translated.
Hæ sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,
This passage has not yet been translated.
Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
This passage has not yet been translated.
Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
This passage has not yet been translated.
Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
This passage has not yet been translated.
Obed genuit Isai, Isai genuit David.
This passage has not yet been translated.