Ruth · 3
Verses
⋯
Individual passages
1. Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea : Fil...2. Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster ...3. Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, ...4. Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat : ...5. Quæ respondit : Quidquid præceperis, faciam.6. Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus.7. Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior,...8. Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est : vi...9. et ait illi : Quæ es ? Illaque respondit : Ego sum Ruth ancill...10. Et ille : Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem mi...11. Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Sci...12. Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.13. Quiesce hac nocte : et facto mane, si te voluerit propinquitat...14. Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surr...15. Et rursum : Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et te...16. et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei : Quid egisti, filia ? N...17. Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait : Nolo vacu...18. Dixitque Noëmi : Expecta, filia, donec videamus quem res exitu...Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea : Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi.
This passage has not yet been translated.
Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.
This passage has not yet been translated.
Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream : non te videat homo, donec esum potumque finierit.
This passage has not yet been translated.
Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat : veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis : ipse autem dicet quid agere debeas.
This passage has not yet been translated.
Quæ respondit : Quidquid præceperis, faciam.
This passage has not yet been translated.
Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus.
This passage has not yet been translated.
Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit.
This passage has not yet been translated.
Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est : viditque mulierem jacentem ad pedes suos,
This passage has not yet been translated.
et ait illi : Quæ es ? Illaque respondit : Ego sum Ruth ancilla tua : expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.
This passage has not yet been translated.
Et ille : Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti : quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
This passage has not yet been translated.
Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis.
This passage has not yet been translated.
Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
This passage has not yet been translated.
Quiesce hac nocte : et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est : sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.
This passage has not yet been translated.
Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz : Cave ne quis noverit quod huc veneris.
This passage has not yet been translated.
Et rursum : Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem,
This passage has not yet been translated.
et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei : Quid egisti, filia ? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo.
This passage has not yet been translated.
Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait : Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam.
This passage has not yet been translated.
Dixitque Noëmi : Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat : neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.
This passage has not yet been translated.