Wisdom · 10
Verses
⋯
Individual passages
1. Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, ...2. et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continen...3. Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fra...4. Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia...5. Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, sci...6. Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descenden...7. quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta ter...8. Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ...9. Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.10. Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et os...11. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.12. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum ...13. Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberav...14. et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi scept...15. Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibu...16. Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos...17. Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos i...18. transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aqua...19. Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine infe...20. et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem man...21. quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fec...Hæc illum qui primus formatus est a Deo patre orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit,
This passage has not yet been translated.
et eduxit illum a delicto suo, et dedit illi virtutem continendi omnia.
This passage has not yet been translated.
Ab hac ut recessit injustus in ira sua, per iram homicidii fraterni deperiit.
This passage has not yet been translated.
Propter quem cum aqua deleret terram, sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum justum gubernans.
This passage has not yet been translated.
Hæc et in consensu nequitiæ, cum se nationes contulissent, scivit justum, et conservavit sine querela Deo, et in filii misericordia fortem custodivit.
This passage has not yet been translated.
Hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem, descendente igne in Pentapolim :
This passage has not yet been translated.
quibus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra, et incerto tempore fructus habentes arbores : et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis.
This passage has not yet been translated.
Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
This passage has not yet been translated.
Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.
This passage has not yet been translated.
Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius.
This passage has not yet been translated.
In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum.
This passage has not yet been translated.
Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum : et certamen forte dedit illi ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia.
This passage has not yet been translated.
Hæc venditum justum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum ; descenditque cum illo in foveam,
This passage has not yet been translated.
et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos qui eum deprimebant : et mendaces ostendit qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem æternam.
This passage has not yet been translated.
Hæc populum justum et semen sine querela liberavit a nationibus quæ illum deprimebant.
This passage has not yet been translated.
Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis.
This passage has not yet been translated.
Et reddidit justis mercedem laborum suorum, et deduxit illos in via mirabili : et fuit illis in velamento diei, et in luce stellarum per noctem ;
This passage has not yet been translated.
transtulit illos per mare Rubrum, et transvexit illos per aquam nimiam.
This passage has not yet been translated.
Inimicos autem illorum demersit in mare, et ab altitudine inferorum eduxit illos. Ideo justi tulerunt spolia impiorum,
This passage has not yet been translated.
et decantaverunt, Domine, nomen sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt pariter :
This passage has not yet been translated.
quoniam sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas.
This passage has not yet been translated.