Wisdom · 9
Verses
⋯
Individual passages
1. Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia ...2. et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ...3. ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in dire...4. da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me repro...5. quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infi...6. Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab ill...7. Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et...8. et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civ...9. Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tun...10. Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ,...11. scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus...12. Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et...13. Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poter...14. Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ;15. corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhab...16. Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu ...17. Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et ...18. et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ t...19. Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domi...Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo,
This passage has not yet been translated.
et sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturæ quæ a te facta est,
This passage has not yet been translated.
ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia, et in directione cordis judicium judicet :
This passage has not yet been translated.
da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam, et noli me reprobare a pueris tuis :
This passage has not yet been translated.
quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum.
This passage has not yet been translated.
Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.
This passage has not yet been translated.
Tu elegisti me regem populo tuo, et judicem filiorum tuorum et filiarum :
This passage has not yet been translated.
et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare : similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio.
This passage has not yet been translated.
Et tecum sapientia tua, quæ novit opera tua, quæ et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum oculis tuis, et quid directum in præceptis tuis.
This passage has not yet been translated.
Mitte illam de cælis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ, ut mecum sit et mecum laboret, ut sciam quid acceptum sit apud te :
This passage has not yet been translated.
scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
This passage has not yet been translated.
Et erunt accepta opera mea, et disponam populum tuum juste, et ero dignus sedium patris mei.
This passage has not yet been translated.
Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?
This passage has not yet been translated.
Cogitationes enim mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ ;
This passage has not yet been translated.
corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.
This passage has not yet been translated.
Et difficile æstimamus quæ in terra sunt, et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore : quæ autem in cælis sunt, quis investigabit ?
This passage has not yet been translated.
Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,
This passage has not yet been translated.
et sic correctæ sint semitæ eorum qui sunt in terris, et quæ tibi placent didicerint homines ?
This passage has not yet been translated.
Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.
This passage has not yet been translated.