Wisdom · 11
Verses
⋯
Individual passages
1. Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.2. Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis de...3. Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.4. Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra...5. Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione pot...6. per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.7. Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem de...8. Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedist...9. ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares,...10. Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam ...11. Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam...12. Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.13. Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præ...14. Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati...15. Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem ...16. Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod ...17. ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.18. Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit o...19. aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem igniu...20. quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspe...21. Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem pas...22. Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti br...23. Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrar...24. Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata...25. Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti...26. Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? au...27. Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti.
This passage has not yet been translated.
Iter fecerunt per deserta quæ non habitabantur, et in locis desertis fixerunt casas.
This passage has not yet been translated.
Steterunt contra hostes, et de inimicis se vindicaverunt.
This passage has not yet been translated.
Sitierunt, et invocaverunt te, et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
This passage has not yet been translated.
Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt :
This passage has not yet been translated.
per hæc, cum illis deessent, bene cum illis actum est.
This passage has not yet been translated.
Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis.
This passage has not yet been translated.
Qui cum minuerentur in traductione infantium occisorum, dedisti illis abundantem aquam insperate,
This passage has not yet been translated.
ostendens per sitim quæ tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares.
This passage has not yet been translated.
Cum enim tentati sunt, et quidem cum misericordia disciplinam accipientes, scierunt quemadmodum cum ira judicati impii tormenta paterentur.
This passage has not yet been translated.
Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti.
This passage has not yet been translated.
Absentes enim, et præsentes, similiter torquebantur.
This passage has not yet been translated.
Duplex enim illos acceperat tædium et gemitus, cum memoria præteritorum.
This passage has not yet been translated.
Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi, commemorati sunt Dominum, admirantes in finem exitus.
This passage has not yet been translated.
Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes.
This passage has not yet been translated.
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ;
This passage has not yet been translated.
ut scirent quia per quæ peccat quis, per hæc et torquetur.
This passage has not yet been translated.
Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quæ creavit orbem terrarum ex materia invisa, immittere illis multitudinem ursorum, aut audaces leones,
This passage has not yet been translated.
aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ;
This passage has not yet been translated.
quarum non solum læsura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere.
This passage has not yet been translated.
Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi ab ipsis factis suis, et dispersi per spiritum virtutis tuæ : sed omnia in mensura, et numero et pondere disposuisti.
This passage has not yet been translated.
Multum enim valere, tibi soli supererat semper : et virtuti brachii tui quis resistet ?
This passage has not yet been translated.
Quoniam tamquam momentum stateræ, sic est ante te orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani quæ descendit in terram.
This passage has not yet been translated.
Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam.
This passage has not yet been translated.
Diligis enim omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti ; nec enim odiens aliquid constituisti aut fecisti.
This passage has not yet been translated.
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ? aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
This passage has not yet been translated.
Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas.
This passage has not yet been translated.