Wisdom · 17
Verses
⋯
Individual passages
1. Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tu...2. Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ...3. Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivi...4. Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodieb...5. Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec sid...6. Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et tim...7. Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ co...8. Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere...9. Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animali...10. Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis :...11. nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.12. Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscie...13. Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab alt...14. aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ def...15. Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carce...16. Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum opera...17. una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritu...18. aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium anima...19. Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non...20. Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebraru...Magna sunt enim judicia tua, Domine, et inenarrabilia verba tua : propter hoc indisciplinatæ animæ erraverunt.
This passage has not yet been translated.
Dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ, vinculis tenebrarum et longæ noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt.
This passage has not yet been translated.
Et dum putant se latere in obscuris peccatis, tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende, et cum admiratione nimia perturbati.
This passage has not yet been translated.
Neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat, quoniam sonitus descendens perturbabat illos, et personæ tristes illis apparentes pavorem illis præstabant.
This passage has not yet been translated.
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam.
This passage has not yet been translated.
Apparebat autem illis subitaneus ignis, timore plenus ; et timore perculsi illius quæ non videbatur faciei, æstimabant deteriora esse quæ videbantur.
This passage has not yet been translated.
Et magicæ artis appositi erant derisus, et sapientiæ gloriæ correptio cum contumelia.
This passage has not yet been translated.
Illi enim qui promittebant timores et perturbationes expellere se ab anima languente, hi cum derisu pleni timore languebant.
This passage has not yet been translated.
Nam etsi nihil illos ex monstris perturbabat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aërem quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre.
This passage has not yet been translated.
Cum sit enim timida nequitia, dat testimonium condemnationis : semper enim præsumit sæva, perturbata conscientia :
This passage has not yet been translated.
nihil enim est timor nisi proditio cogitationis auxiliorum.
This passage has not yet been translated.
Et dum ab intus minor est exspectatio, majorem computat inscientiam ejus causæ, de qua tormentum præstat.
This passage has not yet been translated.
Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes,
This passage has not yet been translated.
aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando animæ deficiebant traductione : subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat.
This passage has not yet been translated.
Deinde si quisquam ex illis decidisset, custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
This passage has not yet been translated.
Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius præoccupatus esset, ineffugibilem sustinebat necessitatem ;
This passage has not yet been translated.
una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. Sive spiritus sibilans, aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aquæ decurrentis nimium,
This passage has not yet been translated.
aut sonus validus præcipitatarum petrarum, aut ludentium animalium cursus invisus, aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus echo : deficientes faciebant illos præ timore.
This passage has not yet been translated.
Omnis enim orbis terrarum limpido illuminabatur lumine, et non impeditis operibus continebatur.
This passage has not yet been translated.
Solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum quæ superventura illis erat : ipsi ergo sibi erant graviores tenebris.
This passage has not yet been translated.