Wisdom · 18
Verses
⋯
Individual passages
1. Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audi...2. et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, ...3. Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ vi...4. Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qu...5. Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito fil...6. Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere sci...7. Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injus...8. Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.9. Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ l...10. Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audie...11. Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et populari...12. Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innu...13. De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero p...14. Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cur...15. omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debe...16. gladius acutus insimulatum imperium tuum portans : et stans, r...17. Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et ti...18. Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur ca...19. Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii...20. Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in e...21. Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, profe...22. Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ poten...23. Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, in...24. In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ...25. His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit : erat enim...Sanctis autem tuis maxima erat lux, et horum quidem vocem audiebant, sed figuram non videbant. Et quia non et ipsi eadem passi erant, magnificabant te ;
This passage has not yet been translated.
et qui ante læsi erant, quia non lædebantur, gratias agebant, et ut esset differentia, donum petebant.
This passage has not yet been translated.
Propter quod ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignotæ viæ, et solem sine læsura boni hospitii præstitisti.
This passage has not yet been translated.
Digni quidem illi carere luce, et pati carcerem tenebrarum, qui inclusos custodiebant filios tuos, per quos incipiebat incorruptum legis lumen sæculo dari.
This passage has not yet been translated.
Cum cogitarent justorum occidere infantes, et uno exposito filio et liberato, in traductionem illorum, multitudinem filiorum abstulisti, et pariter illos perdidisti in aqua valida.
This passage has not yet been translated.
Illa enim nox ante cognita est a patribus nostris, ut vere scientes quibus juramentis crediderunt, animæquiores essent.
This passage has not yet been translated.
Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem justorum, injustorum autem exterminatio.
This passage has not yet been translated.
Sicut enim læsisti adversarios, sic et nos provocans magnificasti.
This passage has not yet been translated.
Absconse enim sacrificabant justi pueri bonorum, et justitiæ legem in concordia disposuerunt ; similiter et bona et mala recepturos justos, patrum jam decantantes laudes.
This passage has not yet been translated.
Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
This passage has not yet been translated.
Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus.
This passage has not yet been translated.
Similiter ergo omnes, uno nomine mortis, mortuos habebant innumerabiles : nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant, quoniam uno momento quæ erat præclarior natio illorum exterminata est.
This passage has not yet been translated.
De omnibus enim non credentes, propter veneficia ; tunc vero primum cum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei esse.
This passage has not yet been translated.
Cum enim quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet,
This passage has not yet been translated.
omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit,
This passage has not yet been translated.
gladius acutus insimulatum imperium tuum portans : et stans, replevit omnia morte, et usque ad cælum attingebat stans in terra.
This passage has not yet been translated.
Tunc continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos, et timores supervenerunt insperati.
This passage has not yet been translated.
Et alius alibi projectus semivivus, propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis.
This passage has not yet been translated.
Visiones enim quæ illos turbaverunt hæc præmonebant, ne inscii quare mala patiebantur perirent.
This passage has not yet been translated.
Tetigit autem tunc et justos tentatio mortis, et commotio in eremo facta est multitudinis : sed non diu permansit ira tua.
This passage has not yet been translated.
Prosperans enim homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis suæ scutum, orationem et per incensum deprecationem allegans, restitit iræ, et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam tuus est famulus.
This passage has not yet been translated.
Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia : sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans.
This passage has not yet been translated.
Cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui, interstitit, et amputavit impetum, et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam.
This passage has not yet been translated.
In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat.
This passage has not yet been translated.
His autem cessit qui exterminabat, et hæc extimuit : erat enim sola tentatio iræ sufficiens.
This passage has not yet been translated.