Wisdom · 19
Verses
⋯
Individual passages
1. Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira superve...2. quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna so...3. Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monu...4. Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas ; et horum q...5. et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam...6. Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, des...7. Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua quæ ante erat, t...8. per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, vidente...9. Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaver...10. Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta f...11. Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti c...12. In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygomet...13. Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt : alii qu...14. Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, ...15. Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant just...16. Percussi sunt autem cæcitate : sicut illi in foribus justi, cu...17. In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitat...18. Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant n...19. Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguenti...20. Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt car...Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Præsciebat enim et futura illorum :
This passage has not yet been translated.
quoniam cum ipsi permisissent ut se educerent, et cum magna sollicitudine præmisissent illos, consequebantur illos, pœnitentia acti.
This passage has not yet been translated.
Adhuc enim inter manus habentes luctum, et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiæ, et quos rogantes projecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur.
This passage has not yet been translated.
Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas ; et horum quæ acciderant commemorationem amittebant, ut quæ deerant tormentis repleret punitio :
This passage has not yet been translated.
et populus quidem tuus mirabiliter transiret, illi autem novam mortem invenirent.
This passage has not yet been translated.
Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur, deserviens tuis præceptis, ut pueri tui custodirentur illæsi.
This passage has not yet been translated.
Nam nubes castra eorum obumbrabat, et ex aqua quæ ante erat, terra arida apparuit, et in mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de profundo nimio :
This passage has not yet been translated.
per quem omnis natio transivit quæ tegebatur tua manu, videntes tua mirabilia et monstra.
This passage has not yet been translated.
Tamquam enim equi depaverunt escam, et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos.
This passage has not yet been translated.
Memores enim erant adhuc eorum quæ in incolatu illorum facta fuerant : quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
This passage has not yet been translated.
Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis.
This passage has not yet been translated.
In allocutione enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra : et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis quæ ante facta erant argumentis per vim fulminum : juste enim patiebantur secundum suas nequitias.
This passage has not yet been translated.
Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt : alii quidem ignotos non recipiebant advenas ; alii autem bonos hospites in servitutem redigebant.
This passage has not yet been translated.
Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos.
This passage has not yet been translated.
Qui autem cum lætitia receperunt hos qui eisdem usi erant justitiis, sævissimis afflixerunt doloribus.
This passage has not yet been translated.
Percussi sunt autem cæcitate : sicut illi in foribus justi, cum subitaneis cooperti essent tenebris, unusquisque transitum ostii sui quærebat.
This passage has not yet been translated.
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt : unde æstimari ex ipso visu certo potest.
This passage has not yet been translated.
Agrestia enim in aquatica convertebantur, et quæcumque erant natantia, in terram transibant.
This passage has not yet been translated.
Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua extinguentis naturæ obliviscebatur.
This passage has not yet been translated.
Flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium, nec dissolvebant illam, quæ facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti, et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.
This passage has not yet been translated.