Sirach · 15
Verses
⋯
Individual passages
1. Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ appr...2. et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a v...3. Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salu...4. et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum a...5. et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spir...6. Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et no...7. Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obvi...8. Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces inven...9. Non est speciosa laus in ore peccatoris,10. quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astab...11. Non dixeris : Per Deum abest : quæ enim odit ne feceris.12. Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei h...13. Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile ti...14. Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu c...15. adjecit mandata et præcepta sua.16. Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum ...17. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.18. Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei ...19. quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omn...20. Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.21. Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi :22. non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam :
This passage has not yet been translated.
et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
This passage has not yet been translated.
Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum : et firmabitur in illo, et non flectetur :
This passage has not yet been translated.
et continebit illum, et non confundetur : et exaltabit illum apud proximos suos,
This passage has not yet been translated.
et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
This passage has not yet been translated.
Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum.
This passage has not yet been translated.
Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam : longe enim abest a superbia et dolo.
This passage has not yet been translated.
Viri mendaces non erunt illius memores : et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
This passage has not yet been translated.
Non est speciosa laus in ore peccatoris,
This passage has not yet been translated.
quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.
This passage has not yet been translated.
Non dixeris : Per Deum abest : quæ enim odit ne feceris.
This passage has not yet been translated.
Non dicas : Ille me implanavit : non enim necessarii sunt ei homines impii.
This passage has not yet been translated.
Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
This passage has not yet been translated.
Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui :
This passage has not yet been translated.
adjecit mandata et præcepta sua.
This passage has not yet been translated.
Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
This passage has not yet been translated.
Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
This passage has not yet been translated.
Ante hominem vita et mors, bonum et malum : quod placuerit ei dabitur illi :
This passage has not yet been translated.
quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
This passage has not yet been translated.
Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
This passage has not yet been translated.
Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi :
This passage has not yet been translated.
non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.
This passage has not yet been translated.