Sirach · 20
Verses
⋯
Individual passages
1. Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oration...2. Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :3. sic qui facit per vim judicium iniquum.4. Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim ef...5. Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax ...6. Est tacens non habens sensum loquelæ : et est tacens sciens te...7. Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et impru...8. Qui multis utitur verbis lædet animam suam : et qui potestatem...9. Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in...10. Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.11. Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.12. Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.13. Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiæ autem fatuor...14. Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius sep...15. Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius i...16. Hodie fœneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.17. Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :18. qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et qua...19. neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; simil...20. Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens : sic casus ...21. Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.22. Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in t...23. Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.24. Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti pe...25. Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum in...26. Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplina...27. Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem a...28. Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum i...29. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.30. Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui oper...31. Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore ...32. Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?33. Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondi...Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere !
This passage has not yet been translated.
Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam :
This passage has not yet been translated.
sic qui facit per vim judicium iniquum.
This passage has not yet been translated.
Quam bonum est correptum manifestare pœnitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum.
This passage has not yet been translated.
Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum.
This passage has not yet been translated.
Est tacens non habens sensum loquelæ : et est tacens sciens tempus aptum.
This passage has not yet been translated.
Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
This passage has not yet been translated.
Qui multis utitur verbis lædet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur.
This passage has not yet been translated.
Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
This passage has not yet been translated.
Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex.
This passage has not yet been translated.
Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.
This passage has not yet been translated.
Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum.
This passage has not yet been translated.
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiæ autem fatuorum effundentur.
This passage has not yet been translated.
Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt.
This passage has not yet been translated.
Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est.
This passage has not yet been translated.
Hodie fœneratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi.
This passage has not yet been translated.
Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius :
This passage has not yet been translated.
qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum !
This passage has not yet been translated.
neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; similiter et quod non erat habendum.
This passage has not yet been translated.
Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet.
This passage has not yet been translated.
Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit.
This passage has not yet been translated.
Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo.
This passage has not yet been translated.
Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur.
This passage has not yet been translated.
Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personæ autem acceptione perdet se.
This passage has not yet been translated.
Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
This passage has not yet been translated.
Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit.
This passage has not yet been translated.
Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo hæreditabunt.
This passage has not yet been translated.
Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
This passage has not yet been translated.
Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
This passage has not yet been translated.
Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem.
This passage has not yet been translated.
Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum.
This passage has not yet been translated.
Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ?
This passage has not yet been translated.
Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.
This passage has not yet been translated.