Sirach · 25
Verses
⋯
Individual passages
1. In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram De...2. concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene s...3. Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum :4. pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.5. Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua...6. Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere co...7. Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et...8. Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.9. Novem insuspicabilia cordis magnificavi : et decimum dicam in ...10. homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem i...11. Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non ...12. Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri...13. Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est ...14. Timor Dei super omnia se superposuit.15. Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet ill...16. Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglu...17. Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.18. Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :19. et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :20. et omnem obductum, et non obductum odientium :21. et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.22. Non est caput nequius super caput colubri,23. et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi...24. Nequitia mulieris immutat faciem ejus : et obcæcat vultum suum...25. ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.26. Brevis omnis malitia super malitiam mulieris : sors peccatorum...27. Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier lingua...28. Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem ...29. Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.30. Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.31. Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.32. Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat vi...33. A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.34. Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veni...35. Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu in...36. A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus :
This passage has not yet been translated.
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.
This passage has not yet been translated.
Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum :
This passage has not yet been translated.
pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
This passage has not yet been translated.
Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies ?
This passage has not yet been translated.
Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !
This passage has not yet been translated.
Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium !
This passage has not yet been translated.
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.
This passage has not yet been translated.
Novem insuspicabilia cordis magnificavi : et decimum dicam in lingua hominibus :
This passage has not yet been translated.
homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum.
This passage has not yet been translated.
Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se.
This passage has not yet been translated.
Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti.
This passage has not yet been translated.
Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum.
This passage has not yet been translated.
Timor Dei super omnia se superposuit.
This passage has not yet been translated.
Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei : qui tenet illum, cui assimilabitur ?
This passage has not yet been translated.
Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei.
This passage has not yet been translated.
Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.
This passage has not yet been translated.
Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis :
This passage has not yet been translated.
et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris :
This passage has not yet been translated.
et omnem obductum, et non obductum odientium :
This passage has not yet been translated.
et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum.
This passage has not yet been translated.
Non est caput nequius super caput colubri,
This passage has not yet been translated.
et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam.
This passage has not yet been translated.
Nequitia mulieris immutat faciem ejus : et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus
This passage has not yet been translated.
ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum.
This passage has not yet been translated.
Brevis omnis malitia super malitiam mulieris : sors peccatorum cadat super illam.
This passage has not yet been translated.
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto.
This passage has not yet been translated.
Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
This passage has not yet been translated.
Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna.
This passage has not yet been translated.
Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.
This passage has not yet been translated.
Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam.
This passage has not yet been translated.
Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum.
This passage has not yet been translated.
A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur.
This passage has not yet been translated.
Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum : nec mulieri nequam veniam prodeundi.
This passage has not yet been translated.
Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum.
This passage has not yet been translated.
A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.
This passage has not yet been translated.