Sirach · 26
Verses
⋯
Individual passages
1. Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.2. Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pac...3. Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pr...4. divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus il...5. A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :6. delaturam civitatis, et collectionem populi :7. calumniam mendacem super mortem omnia gravia :8. dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.9. In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.10. Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tene...11. Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius ...12. Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris i...13. In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasio...14. Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te n...15. Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua pro...16. Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius i...17. Disciplina illius datum Dei est.18. Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.19. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.20. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.21. Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ sp...22. Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei...23. Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plan...24. Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in cord...25. In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mi...26. vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ;27. et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum...28. Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : diffic...Mulieris bonæ beatus vir : numerus enim annorum illius duplex.
This passage has not yet been translated.
Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit.
This passage has not yet been translated.
Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis :
This passage has not yet been translated.
divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris.
This passage has not yet been translated.
A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit :
This passage has not yet been translated.
delaturam civitatis, et collectionem populi :
This passage has not yet been translated.
calumniam mendacem super mortem omnia gravia :
This passage has not yet been translated.
dolor cordis et luctus, mulier zelotypa.
This passage has not yet been translated.
In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans.
This passage has not yet been translated.
Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem.
This passage has not yet been translated.
Mulier ebriosa ira magna, et contumelia : et turpitudo illius non tegetur.
This passage has not yet been translated.
Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur.
This passage has not yet been translated.
In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se.
This passage has not yet been translated.
Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit.
This passage has not yet been translated.
Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
This passage has not yet been translated.
Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit.
This passage has not yet been translated.
Disciplina illius datum Dei est.
This passage has not yet been translated.
Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ.
This passage has not yet been translated.
Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
This passage has not yet been translated.
Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ.
This passage has not yet been translated.
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
This passage has not yet been translated.
Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem.
This passage has not yet been translated.
Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris.
This passage has not yet been translated.
Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ.
This passage has not yet been translated.
In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit :
This passage has not yet been translated.
vir bellator deficiens per inopiam ; et vir sensatus contemptus ;
This passage has not yet been translated.
et qui transgreditur a justitia ad peccatum : Deus paravit eum ad rhomphæam.
This passage has not yet been translated.
Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt : difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
This passage has not yet been translated.